Inicio Foros General Compartimos nuestros conocimientos Sobre la Muerte (como parte inludible de la Vida) Sobre la Muerte (como parte inludible de la Vida)

#2155

Quien canta su mal espanta

[video]http://https://www.youtube.com/watch?v=0vawtkWqkqI[/video]

Ad mortem festinamus peccare desistamus.
Scribere proposui de contemptu mundano
ut de gentes seculi non mulcentur in vano.
Iam est hora surgere a sompno mortis pravo.
Vita brevis breviter in brevi finietur
mors venit velociter quae neminem veretur.
Omnia mors perimit et nulli miseretur.
Ni conversus fueris et sicut puer factus
et vitam mutaveris in meliores actus
intrare non poteris regnum Dei beatus.
Tuba cum sonuerit dies erit extrema
et iudex advenerit vocabit sempiterna
electos in patria prescitos ad inferna.
Quam felices fuerint qui cum Christo regnabunt
facie ad faciem sic eum adspectabunt
Sanctus Dominus Sabaoth conclamabunt.
Et quam tristes fuerint qui eterne peribunt
pene non deficient nec propter has obibunt.
Heu heu miseri numquam inde exibunt.
Cuncti reges seculi et in mundo magnates
advertant et clerici omnesque potestates
fiant velut parvuli dimitant vanitates.
Heu fratres karissimi si digne contemplemus
passionem Domini amara et si flemus
ut pupillam oculi servabit ne peccemus.
Alma Virgo virginum in celis coronata
apud tuum filium sis nobis advocata
Et post hoc exilium occurens mediata.